- MACASARIA
- MACASARIAvulgo Macasar, insul. perampla Asiae, in mari Indico, quae aliter Celebes dicitur. A septentrione in Meridiem extenditur, inter Moluccas insulas ad Ortum, et Bornei insulam ad Ocasum, aliquando etiam sub Moluccis comprehenditur: eius longitudo a Borea in Austrum est 200 leucarum Francicarum circiter, latitudo autem in aliquot locis est 100. leucarum. In ea sunt sex regna. nempe Macasaria Macasar, Cionum Cion, Sanguinum Sangum, Cauripanum Cauripana, Getiganum Getigan, et Supata, Supara. Urbes autem praecipuae huius insulae sunt Macasaria Macasar, et Bantachaia Bantachaia. Eius ora Australis valde frequentatur ab Anglis et Batavis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.